Naturalis Historia
Descrizione delle comete
Plinio l'enciclopedico
Restant pauca de mundo, namque et in ipso caelo stellae repente
nascuntur. plura eodem genera. cometas Graeci vocant, nostri crinitas,
horrentes crine sanguineo et comarum modo in vertice hispidas. iidem
pogonias quibus inferiore ex parte in speciem barbae longae promittitur
iuba. acontiae iaculi modo vibrantur, ocissimo significatu. haec fuit, de
qua quinto consulatu suo Titus Imperator Caesar praeclaro carmine
perscripsit, ad hunc diem novissima visa. easdem breviores et in mucronem
fastigata xiphias vocavere, quae sunt omnium pallidissimae et quodam
gladii nitore ac sine ullis radiis, quos et disceus, nomini similis,
colore autem electro, raros e margine emittit.
pitheus doliorum cernitur figura, in concavo fumidae lucis. ceratias
cornus speciem habet, qualis fuit cum Graecia apud Salamina depugnavit.
lampadias ardentes imitatur faces, hippeus equinas iubas, celerrimi motus
atque in orbem circa se euntes. fit et candidus DioV cometes, argenteo
crine ita refulgens, ut vix contueri liceat, specieque humana dei effigiem
in se ostendens. fiunt et hirci, villorum specie et nube aliqua
circumdati. semel adhuc iubae effigies mutata in hastam est, Olympiade
CVIII, urbis anno CCCCVIII. brevissimum quo cernerentur spatium VII dierum
adnotatum est, longissimum CLXXX.
Moventur autem aliae errantium modo, aliae inmobiles haerent, omnes
ferme sub ipso septentrione aliqua eius parte non certa, sed maxime in
candida, quae lactei circuli nomem accepit. Aristoteles tradit et simul
plures cerni, nemini compertum alteri, quod equidem sciam, ventos autem ab
iis graves aestusve significari. fiunt et hibernis mensibus et in austrino
polo, sed ibi citra ullum iubar. diraque conperta Aethiopum et Aegypti
populis spirae modo intorta, visu quoque torvo, nec stella verius quam
quidam igneus modus.
sparguntur aliquando et errantibus stellis ceterisque crines. sed cometes
numquam in occasura parte caeli est, terrificum magna ex parte sidus atque
non leviter piatum, ut civili motu Octavio consule iterumque Pompei et
Caesaris bello, in nostro vero aevo circa veneficium, quo Claudius Caesar
imperium reliquit Domitio Neroni, ac deinde principatu eius adsiduum prope
ac saevum. referre arbitrantur, in quas partes sese iaculetur aut cuius
stellae vires accipiat quasque similitudines reddat et quibus in locis
emicet:
tibiarum specie musicae arte portendere, obscenis autem moribus in
verendis partibus signorum, ingeniis et eruditioni, si triquetram
stellarum situs edat; venena fundere in capite septentrionalis austrinave
serpentis.
Cometes in uno totius orbis loco colitur in templo Romae, admodum
Faustus Divo Augusto iudicatus ab ipso, qui incipiente eo apparuit ludis,
quos faciebat Veneri Genetrici non multo post obitum patris Caesaris in
collegio ab eo instituto. namque his verbis in . . . .
gaudium prodit is: Ipsis ludorum meorum diebus sidus crinitum per septem
dies in regione caeli sub septemtrionibus est conspectum. id oriebatur
circa undecimam horam diei clarumque et omnibus e terris conspicuum fuit.
eo sidere significari vulgus credidit Caesaris animam inter deorum
inmortalium numina receptam, quo nomine id insigne simulacro capitis eius,
quod mox in foro consecravimus, adiectum est. haec ille in publicum;
interiore gaudio sibi illum natum seque in eo nasci interpretatus est. et,
si verum fatemur, salutare id terris fuit.
Sunt qui et haec sidera perpetua esse credant suoque ambitu ire, sed
non nisi relicta ab sole cerni; alii vero qui nasci umore fortuito et
ignea vi ideoque solvi.
Idem Hipparchus numquam satis laudatus, ut quo nemo magis adprobaverit
cognationem cum homine siderum animasque nostras partem esse caeli, novam
stellam et aliam in aevo suo genitam deprehendit eiusque motu, qua fulsit,
ad dubitationem est adductus, anne hoc saepius fieret moverenturque et
eae, quas putamus adfixas, ideoque ausus rem etiam deo inprobam,
adnumerare posteris stellas ac sidera ad nomen expungere organis
excogitatis, per quae singularum loca atque magnitudines signaret, ut
facile discerni posset ex eo non modo an obirent ac nascerentur, sed an
omnino aliquae transirent moverenturque, item an crescerent
minuerenturque, caelo in hereditate cunctis relicto, si quisquam, qui
cretionem eam caperet, inventus esset.
Emicant et faces, non nisi cum decidunt visae, qualis Germanico
Caesare gladiatorum spectaculum edente praeter ora populi meridiano
transcucurrit. duo genera earum. lampadas vocant plane faces, alterum
bolidas, quale Mutinensibus malis visum est. distant quod faces vestigia
longa faciunt priore ardente parte, bolis vero perpetua ardens longiorem
trahit limitem.
Emicant et trabes simili modo, quas dokouV vocant, qualis cum
Lacedaemonii classe victi imperium Graeci amisere. fit et caeli ipsius
hiatus, quod vocant chasma,
fit et sanguinea species et, quo nihil terribilius mortalium timori
est, incendium ad terras cadens inde, sicut Olympiadis CVII anno tertio,
cum rex Philippus Graeciam quateret. atque ego haec statis temporibus
naturae vi, ut cetera, arbitror existere, non, ut plerique, variis de
causis, quas ingeniorum acumen excogitat, quippe ingentium malorum fuere
praenuntia; sed ea accidisse non quia haec facta sunt arbitror, verum haec
ideo facta quia incasura erant illa, raritate autem occultam eorum esse
rationem ideoque non, sicut exortus supra dictos defectusque et multa
alia, nosci.
Testo e traduzione
|